- HELBESUS
- HELBESUSnomen fontis et fluvii, in Sicilia. Solin. c. 5. Apud Segestanos Helbesus in medio flumine subitâ exaestuatione fervet.Ubi de aquis calidis Segestanis loqui videtur, quae Αἰγεςταῖα ὕδατα Strab. Ε᾿γεςταῖα Diod. Sic. et Philoni apud Steph dicuntur. Helbesis vero, praeter Solin. in Segestano agro, nemo meminit, Salmas. ad eum p. 111.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.